« »
 
[]« Abyssus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 038c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABYSSUS
ABYSSUS, Infernus. De Abysso usque ad cœlum, Formula, qua in cessione nihil sibi reservatum esse significabant. Charta Petri reg. Majoric. ann. 1235. ex Bibl. reg. :
De cetero prædictas alquerias,.... cum omnibus ibi pertinentibus aut pertinere debentibus ad prædicta omnia, de Abysso usque ad cœlum habeatis.
Eadem occurrit in Charta an. 1341. ex Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 306 :
Prædictum hospitium, cum suis introhitibus et veyrialibus, fenestris, lucernis, tecto et fundamento, a cœlo usque in Abyssum... dedit et concessit.