« Acannizare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 039a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACANNIZARE
ACANNIZARE. Fori Oscæ Jacobi I. Regis Arag. fol. 16 ;
Quicunque Acannizaverit vaccam vel bovem, si bos vel vacca fecerit damnum casu fortuito, dum Acannizatur, cujus est, amittat ipsum bovem vel vaccam, nisi Acannicetur causa nuptiarum. Picardi etiamnum dicunt Acanner, cum aliquem convitiis incessunt. Quasi canem in aliquem concitare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Et quidem
Accanare Italis est canes immittere ; at est etiam alia vox scilicet
Accannare, quæ iisdem sonat stimulis agitare, acutis cannis excitare, quod maxime
apud Hispanos fieri solet, cum adversus tauros dimicare homines juvat. De hujusmodi
festivis præliis quæ in nuptiis etiam fieri consueverunt, hic agi facile crederem ; ad
quid enim illa exceptio, nisi Acannicetur causa nuptiarum. Acarnissar Cathalanis est
Excitare libidinem crudelitatis exercendæ.