« Acaralha » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 039c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACARALHA
ACARALHA, Vox Occitana incertæ notionis. Edictum Joannis I. Regis Franc. anno 1351. apud
Dom. tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 480 :
Item. Quod dicti consules cum suis consiliariis habeant potestatem cognoscendi de viis publicis et itineribus reparandis, de clertis, doblis, Acaralhis senioralibus, edificiis et tabulariis Bescalinis in dicto castro, et ejus pertinentiis, factis, constructis, faciendis seu construendis pontibus, et de malis passibus conservandis et reparandis.
P. , 1766.
◊ Vel Acaralhum,
Emissarium aquarium, vel quid simile, ut videtur ; f. ab Hisp. Acarrear, importare,
quia per illud aqua et sordes importantur. Pro senioralibus legendum opinor
femoralibus. Regest. 81. Chartoph. reg. ch. 124. habet femorairials ; quod
huic conjecturæ favet.