« Accabussare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 040b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCABUSSARE
ACCABUSSARE, ϰαταποντίζειν, Gallis, Bailler la Cale,
Immergere, in mare demittere : pœna in meretrices et lenones vulgo decreta etiamnum apud
Burdegalenses, qua scilicet in cavea ferrea inclusi in mare demittuntur, et subtus navim
denuo submerguntur. Statuta MSS. Massiliensis urbis lib. 5. contra eos qui ludendo
dejerant :
Et si illos 12 denarios dare et solvere non poterit, Accabussetur, penitus indutus cum vestibus quas tunc detulerit, in portu Massiliæ, vel in vallato quod est in Portali Callatæ, usque ad Portale S. Martini, tot vicibus quot juraverit. Ubi Accabussare videtur idem esse quod immergere ; est enim Occitanis, Cabussa, faire la culbute, prono capite prolabi. Vide Consuetud. Solensem tit. 16. art. 6. et quæ de hac pœnæ specie observat Cleiracus ad Leges maris Oleronenses art. 31.
P. , 1766.
◊ Vocis etymon ab
Acha vel Acca, aqua, et Busse, pœna, pœnitentia, deducit Schilterus
in Glossar. Teut. pag. 5. col. 2. Est ergo Pœna aquæ aliquem punire.