« »
 
[]« Accampatus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 040b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCAMPATUS
ACCAMPATUS, Acampatus, Qui habet castra, Gall. Campé, ab Ital. Accampare, Hispan. Acampar, Castrametari. Jac. Delayto in Annal. Estens. ad ann. 1404. apud Murator. tom. 18. Script. Ital. col. 1023 :
Ugutio præmissis insidiis, uti fuit opportunum, cum dom. Philippo de Pisis et tota gente prodiit in hostes Accampatos, ut supra, in terra juxta Padum.
Tractat. MS. de Re milit. et mach. bellicis cap. 6 :
Faciat lignaria incidere de quibus fiant in diversis locis foci in die suæ discessionis, .... sui hostes a longe videntes diversos ignes, putant quod dux sit Acampatus in eodem loco, quo prius erat.
Infra cap. 10. Accampatus.