« 1 accensor » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 043b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCENSOR1
1. ACCENSOR, Gloss. Lat. Græc. :
Accensor, εἰσαγώγεύς, εἐσηγητὴς, βούλαρχος.In Gloss. vero Græc. Lat. : εἰσαγωγεὺς, est lator, institutor. Sed videtur legendum delator : nam apud Hesychium, εἰσαγωγεὺς, (sic enim emendant viri docti, pro εἰσαγωγή,) dicitur esse ἀρχὴ Ἀθήνησι τῶν τὰ ἐγϰλήματα εἰσαγόντων. Ita porro emendandum etiam in voce εἰσηγητὴς in eodem Gloss. pro lator. Unde confici videtur accensorem, eumdem esse cum delatore. Sed hæc vetera spectant.