« »
 
[]« 4 accessio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 045a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCESSIO4
4. ACCESSIO, Terrarum accretio, idem quod Accessa 2. Charta Friderici I. Imp. ann. 1177. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 1048 :
Piscationibus, venationibus, salinis, et his, quæ Accessione et alluvionis jure capiuntur.
Nisi tamen idem sit quod Accessio 2. Acquisitio. Accessio et Alluvio sunt voces notissimæ fori Romani.