« »
 
[]« 2 accidentia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 046a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCIDENTIA2
2. ACCIDENTIA. Morbus, infortunium, Gall. Accident. Vita S. Godrici Eremitæ tom. 5. Maii pag. 80 :
Mulier quædam gravis infortunii vitio se præpeditam deflebat... Alia quoque simili fatigabatur Accidentia, et zona illa præcincta ejusdem virtutis in se miraculum experta est. Accidentia,
Plinio idem est in morbis, quod Græcis σύμπτωμα, Latinis casus, Medicis affectus præter naturam. Gallis etiam Accident. Sed hic infortunium vel morbus ipse intelligendus haud immerito videtur Bollandistis. Plin. lib. 32. cap. 2. sect. 9 :
Esse vero illam naturæ Accidentiam... etiam in locis quibusdam, apposito occurrit exemplo ;
alio plane sensu.