![[]](img/image.png)
ACCINA, Glans quernea aut ilignea a Saxonico Ac, Quercus, vel ab Accyn, Ilex, Gall.
Yeuse, quæ item glandifera. Charta 60. inter Alamannicas Goldasti :
Hoc est de annona spelda modios decem, et de Accina vigenti, et frisginga seigit valenti.
◊ Verum dubitare licet, an hic Accina, scriptum non sit
pro Avena errore facili ; vel etiam utrum Accina uvam non significet.
Acinus enim vel Acinum teste Rovilio apud Martinium in Lexico :
Non pro uvæ vinaceo, sed pro uvæ fructu toto accipisolet. Teste Forcellino dicitur non de granis uvæ solum sed de aliis quoque arborum fructibus.