« »
 
[]« Accolæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 047b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCOLAE
ACCOLÆ, Coloni, seu ascriptitii, qui simul cum prædiis venibant. Isidor. lib. 10 : Accola, eo quod adveniens terram colat. Papias : Accolæ, vicini, propinqui, adventitii, eo quod advenientes terram colant, dicti ab accolere, i. habitare. Spicilegium Acherian. tom. 13. pag. 261. Vide Acla. W. Brito :
Accola, cultor loci in quo non est natus. Unde quidam :
Accola non propriam, propriam colit incola terram.
Hoc sensu ab Ambrosio usurpatur lib. 2. de Abraham n. 41. pag. 330 :
Ergo non habitatores, sed Accolæ sumus terræ hujus. Accola enim temporalis diversorii spem gerit : habitator autem spem omnem atque usum suæ illic substantiæ locare videtur, ubi habitandum putaverit.
Gloss. MS. Regium cod. 1013 : Accola, qui alienam terram colit. Accola, qui in eodem loco manet. Accolæ, vicini, Advenæ cultores, vel habitatores. Gloss. Cod. reg. 4778. Accola, alienus cives ; cultor loci in quo natus est ; alienus cultor vel novicius cives ; incola, cives. Gloss. Lat. Græc. : Accola, μέτοιϰος, πάροιϰος, ἔνοιϰος, γεωργός. Charta Caroli M. in Chron. Laurish. ann. 776 :
Nec ad homines suos tam ingenuos, quam et servientes, seu Accolas ipsius Monasterii distringendum.
Antiquitates Fuld. lib. 1. trad. 39 :
Una cum domibus, ædificiis, Accolabus, mancipiis.
Ita apud Marculfum. lib. 1. form. 13. Hinc restituendum constat pariter Accolabus, in Trad. 27. pro accolabiis, unde Spelmannus Accolabium perperam confinxit, pro domo rustica quam Accolæ habitant : quippe his locis Accolabus, idem valet ac Accolavis, seu Accolis. Fragm. Polypt. S. Remigii Remensis art. 5. ap. Guerardum [] in calce Polypt. Irm. Abb. pag. 290 :
Ingenui. - Accolæ præfatæ villæ, commanentes in ipsa villa, debentes omnes dies 9. aut den. 4. - Forenses homines debentes unusquisque denarios 4. Servi vel ancillæ intra villam.
Accolæ, Mansi, qui accolarum erant, et ab iis colebantur. Annales Francorum Bertiniani, et Chronicon Normannorum ann. 866 :
De uno quoque manso ingenuili exiguntur 6 denarii, et de servili 3. et de Accola unus, et de 2 Hospitibus 1.
Tabularium S. Remigii Remensis :
Theutbertus et Hrodoernus ingenui tenent Accolam 1 : arant mensuras, et corrogant, ut ingenuiles mansi... est ibi aspiciens Accola 1. et est in Concia villare... habet et ipsa Accola campos 2. habentes map. 6.
Alibi :
Sunt ibi Accolæ 2 ; una solvit sol. 2. pullos 2. altera den. 12.
Ibidem :
Sunt mansi ingenuiles 45. serviles 32. Accolæ 2 ; donant annis singulis speltæ modios 545. ordei mod. 1045. etc
.
Accolavus, In plurali Accolavi, Accolæ. Marculfus lib. 2. form. 41 :
Quidquid reliqui Accolavi vestri faciunt, nos reddere spondimus.
Ubi edit. recent. Accolani. Formulæ veteres Pithæi cap. 23 :
Et quod vobis ex hoc legitime redditur, terræ debetur, sicut reliqui Accolavi nostri reddunt.
Accolana. Formula 62. inter Lindenbrogianas, 47. in append. Marculf. :
Tam in terris, mansis,... accolabus, merito Accolanarum, vineis.
Ubi meritum Accolanarum, est reditus domus rusticæ, nisi legendum sit accolavorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Accolanus. Charta Caroli. M. apud Mabill. Diplom. pag. 510 :
Ipsa vero loca una cum colonis, Accolanis, servis, libertis in ipsa loca commanentes, et cum omnes adjacentias ad se pertinentes, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Accoloni, Iidem qui Accolæ. Testam. Rogerii Comitis pro fundatione Monasterii Carrofensis tom. 2. Annal. Bened. pag. 711. col. 2. in Appendice :
Una cum omni facto Accolonorum et servorum, quidquid in jam dicto agro nos videmur possidere, et ad nos ex qualicumque attracto pervenerit, totum cum omni integritate ad jam dictam Ecclesiam S. Salvatoris, et Monachis præsentibus et futuris, per succedentium vices volo.