![[]](img/image.png)
ACHALUS. Epitaphium Ricardi Angliæ Regis et Ducis Normanniæ, in Libro cui titulus
Antiquités de la Ville de Rouen pag. 170 :
Anno 1198. exeunte, Ricardus 1. Angliæ Rex dictus Cor Leonis, dum
Castrum Lucii, seu Castellucium vulgo Chalus vel Calus in Lemovicibus
obsideret, sagitta percussus est, cujus vulnere obiit 6. Aprilis anni sequentis. Ergo
dictus est Achalus quod Castellucio minime capto cecidisset, voce facta ex a
privat. et Chalus, nisi forsan per Achalus cecidit, intelligi putes,
Castellucii cecidit, Gal.
Achalus cecidit Rex Regni Cardo Richardus,His ferus, his humilis, his agnus et his leopardus,Casus erat lucis : Chalus per sæcula nomen.
![[]](img/image.png)
Il mourut à Chalus. Tradunt scriptores hoc castellum fuisse Vinomari Vicecomitis Lemovicensis in cujus agro, cum repertæ fuissent imagines aureæ cujusdam Imperatoris, uxoris et filiorum ejus sedentium ad mensam pariter auream, thesaurum hunc jure majoris dominii, fuisse a Ricardo repetitum, atque inde ortam hujus obsidionis occasionem. Consule Historiographos Anglos.