![[]](img/image.png)
ACHEMENIA, Ira, Excandescentia. Agnelli Liber Pontif. apud Murat. tom. 2. pag. 157. col. 1.
C :
Denique in iram versus Patricius accepit epistolam de manu Presbyteri, legensque invenit exaratam secundum quod superius diximus, et retinens epistolam in Achemeniam, versus irrupit, dicens : Dic falsitatis auctor, quando hæc exarata fuit epistola.Græcis ἀχηνία interdum idem est quod ἀπωρία, inopia consilii. An inde Achemenia ?