« »
 
[]« 2 aciarium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 055c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACIARIUM2
2. ACIARIUM, Chalybs ; ferri durissimi squama, seu indurata ferri acies, quam Acier vulgo vocamus, Italis, Acciaio, ferro raffinato, ut est apud Academicos Cruscanos. Gloss. Græc. Aciarium στόμωμα, perperam Acciarium. Græcis vero στομῶσαι est indurare, ut est in iisdem Glossis.
Indurare aciem
dixit Plinius lib. 34. cap. 14. Vox facta a Latino Acies, quod gladiorum aliorumque instrumentorum hujusmodi Acies chalybe muniatur.