« »
 
ACCOLITATUS, ACOLYTUS.
[]« Accolitatus » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 048a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACCOLITATUS
ACCOLITATUS. Officium acolyti. Dief.
[]« Acolytus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 058a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACOLYTUS
ACOLYTUS, Acoluthus, Proximus hypodiaconatui gradus, ut patet ex Synodo Romana Sylvestri can. 7. ubi Episcopo parere jubetur Presbyter, Diaconus Presbytero, Diacono Hypodiaconus, huic Acolytus, Acolyto Exorcista, cui Lector. Dicti autem Acolyti, quasi ἀϰόλουθοι : sunt enim veluti famuli Ecclesiastici, ut pote qui vilioribus Ecclesiæ ministeriis deputantur, ut cereis deferendis, etc. Unde apud S. Cyprianum Epist. 28. 55. 78. 79. S. Augustinum Epist. 62. 100. S. Gregor. lib. 7. Indict. 1. Epist. 7. Acoluti nominantur. Gloss. Græc. Lat. ὰϰόλουθος, sequutor, pedissequus, consequens. Hesychius :
ἀϰόλουθος, ὁ νεώτερος, παῖς.
De eorum officio et ordinatione, sic Ordo Romanus, et Liber Sacramentorum sancti Gregorii :
Acolyti, cum ordinantur, primum quidem ab Episcopo doceantur, qualiter in officio suo agere debeant ; sed ab Archidiacono accipiant ceroferarium cum cereo, ut sciant se ad accendenda Ecclesiæ luminaria mancipari : accipiant et urceolum vacuum (ad effundendum vinum in Eucharistia Corporis Christi,
ita Codex MS. Senonensis Eccles.), dicente sibi Episcopo :
Accipite urceolum ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam Sanguinis Christi.
Isidorus lib. 7. Orig. cap. 12 :
Acolyti Græce, Latine Ceroferarii dicuntur, a deportandis cereis, quando Evangelium legendum est, aut sacrificium offerendum : tunc enim accenduntur luminaria ab eis et deportantur.
Eadem propemodum habent Alcuinus lib. de div. Offic. cap. de Ecclesiastico[] Ord. et cap. de Tonsura ; Amalarius lib. 2. cap. 10 ; Honorius Augustod. lib. 1. cap. 178 ; Stephanus Eduensis lib. de Sacrament. cap. 4 ; Gillebertus Lunicensis Episc. de Usu Ecclesiastico ; Ivo Carnot. Serm. de Excellentia sacrorum Ordin. et in Decret. Innocent. III. de Mysterio Missæ ; Hugo Rotomagensis Archiepisc. lib. 2. contra Hæretic. sui temporis cap. 5 ; Lanfrancus de Celanda Confess. etc. Vide præterea Anastasium in Bonifacio V. pag. 45. et Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 27.
acolyti, Mansio seu exedra Acolytorum juxta Ecclesiam aut Secretarium Ecclesiæ. Anastasius Bibl. in Gregorio IV. PP. pag. 166 :
Fecit etiam juxta Acolyti pro quiete Pontificis... hospitium parvum, etc.
Est Papiæ Acolei idem quod introitus. Cur non ergo hospitium illud juxta introitum Ecclesiæ ædificatum fuisse censeatur ?
Acoluthi Sedis Apostolicæ octo ordinarii,
qui cum Pontifex apud lectum paramenti, et similiter in Ecclesia est celebraturus, et induitur sacris vestibus, circumstant genuflexi, et ornamenta subministrant Diaconis Cardinalibus, etc
. Ceremon. lib. 3. pag. 320.
P. Carpentier, 1766.
Acolytha, pro Acolythus ; nisi de moniali, quæ acolythi officio fungitur, intelligas. Ordinar. Ms. S. Crucis Pictav. :
In die Epiphaniæ, dum legitur novissima lectio, induitur diaconus dalmatica et Acolytha alba et amictu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Acolitatus, Officium Acolyti. Passim occurrit apud Scriptores Liturgicos.