« 1 acra » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 060c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACRA1
1. ACRA, in Legibus Henrici I. cap. 16. et alibi passim, est certa terræ portio mensurata,
variæ tamen quantitatis, pro diversis regionum et provinciarum moribus. Vetus Regestum
Cameræ Computor. Paris. :
Viginti quatuor soleæ pedis faciunt perticam terræ, 4. virgatæ faciunt Acram : pertica terræ facit 24. passus, seu soleas pedis : 40. perticæ terræ faciunt virgatam : duæ virgatæ faciunt arpentum.Tabular. Blancalandanum apud Columbum pag. 557 :
Acra capit vergeas 4, vergea perticas 40, pertica pedes quadratos 24.Apud Anglos, Acra, ut est in Historia fundationis Abbatiæ de Bello :
Habuit in longitudine 40 perticas et 4 in latitudine, pertica vero 16 pedes. Quod si Acra habebat 20 perticas in longitudine, habebat octo in latitudine, et sic per reliqua. Eadem habet Gervasius Tilesberiensis. At postea Statuto anni 31. Eduardi I. bis octogies perticam continuit. Jo. Cowellus ait apud Anglos acram esse quantitatem terræ sexdecim perticas in longitudine continentem, et totidem in latitudine. Apud Hybernos, Spelmanno auctore, ter Anglicam Acra continuit. Hodie Acra latiori significatione pro jugero accipitur, ut in Consuetud. Norman. art. 158. 159. Idem Spelmannus ex Esc. duodecimo Edwardi II. num. 18. Eborac. :
Decem Acræ faciunt ferlingatam, quatuor ferlingatæ faciunt virgatam, et quatuor virgatæ faciunt hidam, quinque hidæ faciunt feodum Militis.Vide Rastallum. V. Aere.
◊ De vocabuli etymo recte, opinor conjectat Spelmannus ab
Ager, deduci, ut ager sit terræ portio suis mensuris et limitibus definita, ab
Anglosaxonico Acer, aut Germanico Achar hodie Acker, quod agrum significat :
eoque sensu, inquit idem Scriptor, villæ quædam in pago Norfolciensi nomina sibi
asciverunt, Castleacre, quasi castellum in agro, vel ager ad castellum pertinens ;
Southacre, ager Australis ; Westacre, ager Occidentalis. Vide Ager. Salmasius ad Solinum pag. 683. ab Acna deducit, quæ
Columellæ certus est mensuræ agri modus.
Heroni ἄϰενα est mensura decem pedum.
P. , 1766.
◊ Charta Richardi reg. Angl.
ann. 20. regni ejusd. in Chartul. abbat. Boniportus : Dedimus circa locum illum xx carrucatas terræ, scilicet unicuique carrucatæ lx Acras terræ ad perticam nostram, videlicet xxv pedum.Charta ann. 1308. ex Reg. 40. Chartoph. reg. ch. 136 :
Soissante six Acres,... desqueles chacune Acre contient wit vinz perches, et chascune perche contient vint et deuz piez, seanz ou terrouer de la ville de Villers en Wekesin le Normant.Charta ann. 1367. apud Schlegel. de Numm. antiq. Gothan. pag. 56 :
Pratum sex Agris constans.Et pag. 57 :
Integer mansus triginta Agris constabat.Quod idem esse atque Acra, nemini, ut opinor, dubium est : unde hanc vocem non in Anglia tantum et Normannia, sed et in Germania aliisque regionibus usitatam fuisse manifestum est. Vide Acri.