« »
 
[]« Acri » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 061a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACRI
ACRI et Agri, sæpe occurrunt ; forte a nominativis singularibus Acer et Ager ; non Acrus aut Agrus, inquit Spelmannus. Equidem Agrum aliquando pro certa terræ portione sumptum fuisse testatur Isidorus Orig. lib. 15. cap. 15 :
Actum provinciæ Betici rustici Agrum vocant.
Et mox infra :
Ager habet passus 125, vel pedes 625 ; cujus mensura octies computata, milliare facit, quod constat quinque millibus pedum
. Antiquit. Fuldens. Lib. 2. Tradit. 209 :
In villa Surinvurt de terra culta atque arabili, Agros 54.
Ibidem tradit. 214 :
In villa quæ dicitur[] Aschaha,
80 Agros propriæ hæreditatis. Et in fine lib. 3. cap. ult. :
Ad Rohingeshuson area 1. Agri 60.
Lib. Ramesiens. MS. sect. 297 :
In Houctonensi campo unum Agrum juxta viam.
Ibidem paulo supra :
Ipse Abbas dedit 10. Acros de dominio ipsius villæ, plenius vero 26. Acros.
Et mox :
Aliman, uxor ipsius Sewini dedit 2. Acros.
Vide Acra 1.