« »
 
[]« Acrostichis » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 061c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACROSTICHIS
ACROSTICHIS. Cangius in Gloss. ad Script. mediæ Græc. : ΑΚΡΟΣΤΙΧΙΣ, quid sit in librls Ecclesiasticis Græcorum, nos plene docet Leo Allatius in Diatriba de Georgiis pag. 118 :
Canones, inquit, in Odas dividuntur, Odæ in Troparia, ex quibus componuntur. Singulæ namque Troparia continent aut plura aut [] pauciora, cum eorum numerus determinatus non sit. Troparia quandoque libera aut vaga relinquuntur, quandoque primis litteris, quasi annulis in verbis veluti Catenula inseruntur, quam Acrostichida auctores vocant. Non omnibus tamen illa colligandi ratio servatur. Quidam Alphabeti ordinem servant, ita ut primum canonis troparium ab A incipiat et in Ω desinat. Alii in Acrostichide Θεοτόϰια (troparia sunt Odarum postrema in honorem Virginis concinnata) includunt ; alii extra eam suo modo agi ferrique sinunt.
Acrostichidum exempla idem profert Allatius pag. 337. 338. etc.