« »
 
[]« 3 actio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 063a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACTIO3
3. ACTIO, Canon Missæ, sic dictus,
quia in eo Sacramenta conficiuntur Dominica
, inquit Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. 22. Honorius August. lib. 1. cap. 8 :
Missa quoddam judicium imitatur ; unde et Canon Actio vocatur. Actio autem est causa, quæ in publico conventu coram Judicibus agitatur.
Idem cap. 103 :
Canon dicitur Regula, quia per eum regulariter fit Sacramentorum confectio. Hic etiam Actio dicitur, quia causa populi in eo cum Deo agitur.
Vide Hugonem a S. Victore lib. 2. de offic. Eccles. cap. 29 ; Bernonem Augiensem cap. 1. et Micrologum cap. 12 ; Catalog. summor. Pontific. edit. ab Henschenio in Prolegom. tom. 9. in S. Xisto :
Hic constituit, ut infra Actionem Sacerdotis, incipiens populus Hymnum decantaret, Sanctus, Sanctus, etc.
Hugo Flaviniacensis in Chronico pag. 234. de Victore II. PP. :
Hic agitur [] consecratus ab Ostiensi Episcopo, cum Missas apud S. Petrum diceret, infra Actionem judicio Dei percussus est.
Auctor Historiæ Trevirensis tom. 12. Spicilegii Acheriani pag. 245 :
Jussus est Missam celebrare, et Canonem, qui Secreta vel Actio dicitur, sicut cetera, excelsa voce decantare, etc.
Apud Menardum in libro Sacramentorum ex Codice Remensi describitur Benedictio nuptiarum, cujus initium ita concipitur, Incipit Actio nuptialis, et in ipso contextu occurrunt verba, infra Actionem, (ut et in Ritu ordinandi Episcopi apud Mabillonium tom. 2. Analect. pag. 472 ; in libris Sacramentorum Ecclesiæ Rom. lib. 1. cap. 26. ubi promiscue et infra Actionem, et infra Canonem scribitur, et in vita Aldrici Episcopi Cenomanensis pag. 150) ubi vir doctus existimat
Actionem nuptialem, esse celebritatem nuptiarum, quæ fit inter Missarum solennia
. Sed non advertit Actionem hoc loco esse Canonem ipsum Missæ, quæ in hac benedictione peragitur, cum certis aliquot precibus ac orationibus, quæ Canoni ipsi interseruntur, quibus exactis percomplebatur Canon plenarius, ut ibi habetur. Canon actionis in lib. 3. Sacram. Rom. Eccles. pag. 196.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Actiones, Scenæ spectacula, Gall. Spectacles, représentations du théâtre. Collectio Concil. Hispan. tom. 4. ann. 1585. pag. 360 :
Decernit hæc Synodus et mandat, ut in Ecclesiis choreæ, saltationes, Actiones, et profani cantus prohibeantur.
Actiones Synodorum. Aliud est Synodi sessio, aliud actio, cum in uno interdum consessu plures causæ vel actiones explicari soleant. In Synodo Calchedonensi sex primæ sessiones sex omnino actiones continent, singulæ singulas. At Sessio septima tres actiones amplectitur, septimam, octavam et nonam. Octava autem unicam actionem, nempe decimam. Denique Synodi universæ sessiones, sive, ut Liberatus cap. 13. vocat, Secretarii, fuere duodecim, actiones vero sexdecim. Sirmondus ad Facundum Hermian. lib. 5. ex eodem Liberato, qui id pluribus explicat cap. 13. 14.