« »
 
[]« 1 actionarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 063c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACTIONARIUS1
1. ACTIONARIUS, Idem qui Actor, agens, vel cui Actio seu provincia aliqua demandata est. Glossæ veteres : Actionarii, qui res nostras agunt. Aliæ : Actionarii, Comites, actiones et jura perquirentes. Galli dicimus, Agens, Commissionaires, ou Commissaires. Capitulare Sicardi Principis Beneventani anni 836 :
De Actionariis vero ambarum partium ita stetit, ut illæsi debeant ambulare per actiones suas, utililates suas peragendo, et nullus præsumat eis injuriam aut læsionem facere. ... Si autem aliquis præsumpserit Actionem occidere, utilitatem suam peragentem, ipsa persona omnibus modis tradatur.
Est cap. 12. Apud Cancian. Leg. Barbar. vol. 1. pag. 268. B ; ubi pro Actionem legitur Actorem, neque ulla variantis lectionis fit mentio. Vide Chronicon Farfense, tom. 3. Hist. Franc. pag. 653. 657. 664 ; Chron. S. Vincentii de Wlturno ibid. pag. 679. 686 ; Wil. Gemetic. lib. 3. cap. 7 ; Legem Longobard. lib. 1 tit. 9. § 28 ; Gregorium Magn. lib. 1. Epist. 43. 71. lib. 7. Ind. 2. Epist. 103. lib. 9. Epist. 35. lib. 12. Epist. 31.
Actionarii publici apud eundem Gregorium Magn. lib. 10. Epist. 3.