![[]](img/image.png)
ACTUARE, Perficere, finire, terminare, exercere se, seu ut aiunt Philosophi, Ad Actum
redigere. Hinc Goclenius in Lexico phil. pag. 285 :
Actuatum, ad perfectionem deductum, quod facultatem simul habet et exercet, ὄν τῇ ἐνεργείᾳ Aristoteli.Vita S. Franciscæ tom. 2. Martii pag. 130. F :
Actuasti te juxta posse tuum ad habendam mentem puram.Quam loquendi rationem detorsere aliqui etiam ad ædificia. Fundatio Collegii Tolos. Ord. Cisterc. ann. 1289. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1212 :
Eis liceat Ecclesiam et oratorium construere et ædificare..... ita tamen quod caput Ecclesiæ prædictæ et oratorii Actuetur juxta carreriam.Id est, terminetur juxta viam.
P. , 1766.
◊ Acabar, eodem sensu,
in Stat. barbit. Tolos. ann. 1457. ex Reg. 187. Chartoph. reg. ch. 49 : Antro que ledit masip ou apprentiz aia be et degudement complit et Acabat son terme.Lit. ann. 1422. tom. 2. Probat. Hist. Brit. col. 1118 :
Consideran que les triuves et sufrence de guerre de Bretainhe et nostres foren Acabades a la feste de sent Miqueu, etc. Actaber,eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1456. ex Reg. 189. ch. 114 :
Baille moi le poinhal, car je le Actaberai : voulant dire qu'il le acheveroit de murtrir.