« »
 
[]« Acupictus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 067a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACUPICTUS
ACUPICTUS, Isidorus lib. 19. Orig. cap. 22 :
Acupicta vestis, acu textilis, aut acu ornata. Eadem et Phrygia. Hujus enim artis periti Phrygii omnes dicuntur.
Virgil. lib. 11. Æneid. :
Pictas acu tunicas.
Ubi Servius :
Nomine artis qualis esset tunica demonstravit, nam hujusmodi vestes Acupictæ dicuntur.
Testamentum Leodeboli Abb. apud Helgaudum :
Oralia ad mensam una cum cappis, et vela 2. Acupicta.
Recentiores separant Acu picta vestis.
Acupictilis, Anastasius Bibl. in Leone IV. pag. 177 :
Velum Acupictile habens hominis effigiem sedentis super pavonem unum.
Ibidem pag. 187 :
Fecit vestes de fundato tres habentes unam tabulam Acupictilem interclusam.
Adde Capitula Caroli M. lib. 1. cap. 81. Vide Gloss. med. Græc. in voce Κεντητόν.
Acupictura. Regula S. Cæsarii ad Monachos cap. 42 :
Plumaria et Acupictura, et omne polymitum.... nunquam in Monasterio fiant.
Acupicturæ vero artifex Hesychio dicitur, Βελονοποιϰίλτης, ὁ τῆ ῥαφίδι ὕφη ποιῶν ϰαὶ ζωγραφῶν.