« 1 acus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 067b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACUS1
1. ACUS, Acicula, spinula ; nostris, Espingle, qua Pallium Archiepiscopale
constringitur, seu configitur. Ordo Roman. :
Pallio superinduitur, et configitur per Acus in planeta retro et ante.Occurrit ibi non semel, ubi de Pallio Pontificis agit Bruno Signiensis de Vestimentis Episcopalibus :
Acus autem non ad pungendum, id est, non propter hujus vitæ compunctionem, ut quidam putant, sed ad planetam palliumque jungendum inventæ sunt. Quædam enim ansulæ antiquitus in planetis positæ erant, quibus Acus inserebantur et pallium simul cum planeta firmabant, ne a suo loco pallium moveretur.Charta Joannis Archiep. Capuani ann. 1301. in Sanct. Cap. 263 :
Item tres Acus de argento cum lapidibus pro palleo.Proprie vero Acus dicitur pars fibulæ, qua illa clauditur et astringitur. Trebellius Pollio :
Fibulam auream cum Acu Cypria unam.Fortunatus lib. 8. poemate 4 :
Chrysolitha auratam fibula claudit Acum.