« »
 
ACUTA 1, ACUTA 2, ACUTA 3.
[]« 1 acuta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 067c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACUTA1
1. ACUTA, Febris violentior, Fièvre aiguë. Vita S. Margaretæ Hungaricæ num. 53 :
Rex Ladislaus cum pluribus diebus Acutam continue passus fuisset, etc.
Acuta Febris
, in Vita Lietberti Episc. Camerac. cap. 9.
Acutæ passiones
apud Cælium Aurelian. lib. 3. Tardarum passionum cap. 5. et apud Ordericum Vital. pag. 873.
Acuti morbi
, apud Constantinum Afric. lib. 19. Pantechn. cap. 5. Celsus lib. 3. cap. 1. ait Græcos divisisse morbos omnes in duas species :
Alios namque ex his Acutos, alios longos esse dixerunt.
Vide Mich. Scotum Mensæ Philosoph. cap. 8.
In Acutis laborare. Cæsarius lib. 10. cap. 44 :
Cum tempore quodam Laborarem in Acutis, ac semel et secundo post crisim recidivassem.
Lib. 11. cap. 36 :
Monachus quidam bonæ vitæ laborabat in Acutis.
Lib. 12. cap. 36 :
Idem Steppo cum in Acutis laboret.
Ita lib. 1. cap. 25. et alibi non semel. Noti sunt Aretæi et aliorum Medicorum libri περὶ ὀξέων παθῶν, et Cælii Aureliani de Acutis. Vide Humelbergium ad Sereni Sammonici caput 2.
[]« 2 acuta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 067c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACUTA2
2. ACUTA, in Musica. Vide Superacuta.
[]« 3 acuta » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 067c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ACUTA3
3. ACUTA. Ut acuba. Dief.