« »
 
[]« Superacutæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 659a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUPERACUTAE
SUPERACUTÆ, Tonus in musica sublimior,[] acutior, ϰορυφαία ἁρμονία, Maximo Tyrio serm. 3. Hugo a S. Victore in Speculo lib. 1. c. 3 :
Voces autem graves, et acutæ, et Superacutæ, innuunt tribus modis prædicandum esse tribus ordinibus Ecclesiæ, etc.
Chronicon S. Trudonis lib. 8. pag. 441 :
Multa autem propter negligentiorem suam perficiendi operis velocitatem, quæ per graviores literas notari debuerant, per acutas, sive Superacutas notavit, et quæ per acutas, sive per Superacutas, per graviores : quod incorrectum reliquit, alia sollicitudine intercurrente.
Guido Abbas Cisterc. de Musica :
Quæ enim Superacutarum lineam tenet, in acutis est in spatio, et e converso.