![[]](img/image.png)
ADALGERE, pro Adaugere, Addere. Charta Rogornis et Aldeburgis uxoris pro Monasterio
Nobiliacensi, regnante Rotberto Rege :
Decumbente quoque meipso propter aliquam plagam in lectulo, statui apud me : Adalgere deberem ad eleemosynam genitoribus meis ; quod et feci, etc.