« »
 
[]« Adam » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 069c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADAM
ADAM. Ita apud Halberstadienses nuncupabatur quidam Pœnitens publicus, de quo hæc habet Æneas Silvius in Hist. de Europa cap. 31 :
Singulis annis unus ex populo deligitur, quem peccatis gravioribus inquinatum putant. Hunc veste lugubri induunt, et obvoluto capite, prima die jejunii ad templum ducunt, indeque peractis divinis officiis ejiciunt. Is quadraginta diebus nudis pedibus perambulat urbem et ædes sacras circuit, neque ingreditur neque quemquam alloquitur. Invitatus a canonicis per vices, quod apponitur, comedit. Somnus ei post medium noctis in plateis permittitur. Die Jovis sancto post consecrationem olei rursus ad templum introducitur, et oratione facta a peccatis absolvitur, pecuniasque ei populus offert, quæ tamen templo dimittuntur. Hunc Adam vocant et omni crimine liberum putant.
Vide Pœnitentes.