« Adcratator » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 072a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADCRATATOR
ADCRATATOR, Sarcinator, Gall. Tailleur, si bene conjicio ; in enumeratione enim,
qualem exhibet exemplum seq. sarcinatores seu sartores non solent omitti. Sed forte
mendose legitur Adcratator. Chron. Senon. tom. 3. Spicil. Acher. pag.
396 :
Litteras super hoc conscripserunt continentes, quod Ecclesia Senoniensis duos carpentarios haberet, unum coquum, Adcratatorem unum, lavandarium unum, sutorem unum, piscatores duos : cæteri vero omnes in valle Senoniensi ei pro voluntate sua servirent.
P. , 1766.
◊ Quis sit
Adcratator non facile est divinare. Cratare dixerunt, pro scalpere : an
idcirco sculptor hic est intelligendus ? An Assarius, Gall. Rotisseur, a Crates vel
Craticula ? Ex enumeratione enim ministeriorum quæ eo loci exhibentur, nihil certo
concludi posse existimo.