![[]](img/image.png)
ADDAMNARE, Damnum inferre, Gall. Endommager. Vetus Notitia apud Louvetum in Bellovaco
pag. 530. 1. Ed. :
Quod Drogo Miles Monciaci res et possessiones Ecclesiæ B. Petri Belvacensis olim violenter invasit, deprædavit, incendit, devastavit, multisque modis Addamnavit ; silvam quoque quæ est juxta Bonnicurtem... fecit incidi et seminari, etc.