![[]](img/image.png)
ADDICIALIS MENSA, Regale convivium. Libellus de causis renunciati sacramenti Daniæ Regi ab
Ordinibus regni, apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 323 :
Tertia post assumtam coronam die Episcopos, Prælatos, Equestrem Ordinem, Consules atque Officiatos ad speciem aulæ regalis convivii sive Mensæ Addicialis ob obtentam a Deo victoriam, ad congratulandum ad se evocavit.
P. , 1766.
◊ Pro
Adjicialis ; est autem Latinis Adjicialis cœna, quæ lauta est et affluens,
ut docet Martin. in Lexic. ad hanc vocem. Vide Forcell. Lex. in voce Aditialis.