« »
 
[]« Ademprum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 074a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADEMPRUM1
ADEMPRUM, vel Ademprivum. Cæsar Nostradamus in Hist. Provinc. pag. 398. ait esse jus quoddam a Comitibus Provinciæ subditis suis impositum, ad expensas faciendas pro maritandis seu nuptui collocandis filiabus, pro expeditionibus Hierosolymitanis subeundis, et pro terris acquirendis : quo casu eadem esset vis vocabuli, ac Auxilii, de quo suo loco. Sed videtur hæc vox non solius Provinciæ terminis circumscripta, cum in Occitania, atque adeo in Hispania etiam Adempra nota fuerint, sumique ut plurimum pro quavis præstatione videantur. Charta Raymundi de Termes, in Tabulario Carcasson. fol. 69 :
Nullum jus vel dominium habeo, nec jurisdictionem aliquam, nec Ademprum, nec habere debui in toto castro.
Alia pro Castro Moissacensi, in Regesto Tolosano fol. 19. et 20 :
Retinuerunt insuper quod Consules pro tempore constituti non sint immunes a collatione, quin conferant in quæstis et Adempris factis communitati villæ per D. Comitem.
Alia Charta ann. 1231. ib. fol. 68 :
Venationes, feuda et alodia, expletiva, et Adempriva, oblias et donationes.
Alia Petri Regis Arag. ann. 1212. :
Cum servitiis, usaticis, et aliis omnibus Ademprivis, etc.
Curia Generalis Barcinon. sub Petro II. Rege Arag. ann. 1283. cap. 45 :
Adempriva lignorum, pascuorum, et aquarum, castrorum... fiant prout est antiquitus fieri consuetum.
Vide Catellum in Comitibus Tolosanis pag. 225. Foros Aragon. lib. 4. fol. 85 ; ex Observantiis Regni Aragon. lib. 9. tit. Actus Curiar. § 8. Et Mich. del Molino in Repertorio pag. 26. Nescio an huc pertineat quod habent Usatici Aquarum mortuarum :
Sint immunes ab omnibus quæstis, talliis et toltis, et mutuo coacto, et omni Ademptu coacto.
Nam ejusmodi vocabuli ab ademptis rebus, originem recte, ut opinor, accersit Dion. Salvaingus in Tract. de Jurib. domin. cap. 40. Charta Willelmi Regis Rom. ann. 1252. in Probat. Hist. Sabaud. :
Necnon Adempta, quæstas, tallias, alias exactiones consuetas, etc.
Ita Ademptio in veteri Charta apud Columbum in Episcopis Sistaricensibus lib. 3. n. 13. idem sonat quod tolta. Sebast. Fantoni Hist. Avenion. tom. 2. pag. 109. in Charta conventionis inter Anfonsum Comitem Tolosæ et Carolum Comitem Andegaviæ ann. 1251 :
Item omnes cives Avenionis..... liberi remanent in perpetuum et immunes a tallia, quista et touta et omni Adempto forsato, tam in mutuis dandis dominis... quam in equis emendis vel aliis quibuscumque exactionibus.
Adempramentum, Eadem notione. Usatici Barcinonenses, cap. 18 :
Castrum cum Adempramento ejus, etc.
cap. 109 :
In bajulia vel guarda unde quis habuerit hominaticum vel censum, si hoc [] secundum bene posse suum defenderit, habere debet... ibi moderatum stacamentum, et moderatum Adempramentum.
Ademprare. Charta ann. 1312. pro Pariagio Castri de Venescio in Occitania, in 48. Regesto Philippi Pulchri Regis Fr. n. 29 :
Item quod homines dictorum locorum se possint Ademprare in locis circumvicinis, sicut consueverunt.
Michaël del Molino in Repertorio pag. 224. col. 4 :
Milites et infanciones possunt montes regales juxta forum Ademprare et pascere, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ademprementum, in Annalibus Tolos. tom. 1. Instrum. pag. 4. Item tom. 2. Instrum. pag. 14.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ademprivium, Instrum. ann. 1229. apud Marten. tom. 1. Anecd. pag. 953. F :
Nullam questam, nullam exactionem, vel forciam, nullam demandam seu Ademprivium habeo, vel habere debeo aliquo jure, vel aliqua ratione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ademrivum, Eadem notione, in Charta Petri Regis Aragon. ann. 1212. superius laudata apud Acherium tom. 10. pag. 179. sed legendum est Ademprivum.
P. Carpentier, 1766.
Non unius significationis esse voces Ademprum, Ademprivum, aliasque illarum consimiles ex allatis a Cangio, ut opinor, manifestum est : et quidem pro quavis præstatione sæpius accipitur ; at non raro idem significare quod Usagium, seu jus utendi aliqua re, pascuis nempe et forestis aperte docent quæ sequuntur. Pariag. inter Reg. et condom. villæ de Cuquo ann. 1319. ex Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 343 :
Item quod concedatur dictæ universitati, quod Adempriva seu pascua communia, quæ dicta universitas nunc tenet,..... imposterum similiter teneat.
Alia ann. 1341. ex Reg. 72. ch. 250 :
In quo (loco) dicta universitas (de Angulis) et homines ejusdem habent et habere consueverunt Ademprivum, sive usum depascendi sua animalia et ligna scindendi.
Rursum alia ejusd. ann. ex cod. Reg. ch. 368 :
Item etiam quod (homines S. Amancii) usum habeant,..... Ademprivum ligandi et fustes pro suis necessitatibus..... tailliandi.
Charta ann. 1391. ex Reg. 148. ch. 59 :
Item habent usum, Ademprivum, libertatem, franquesiam et consuetudinem piscandi cum quibuscumque tesuris, retibus et modis consuetis..... Item habent usum, Ademprivum capiendi, cum quibuscumque modis et thesuris, quæcumque animalia fera et silvestria.
Regist. A. Cam. Comput. Paris. fol. 3. v° :
Ordinatio super Ademprivis seu usibus, quos vel quæ aliqui possent in dictis forestis proclamare.
Sed et observandum est Joan. Nostradamum in Vit. Poet. Provinc. ubi de Raimundo, Berengerio pag. 104. vocem Ademprum interpretari Emprunt :
Jamais ne furent contraints payer aucuns impots, toltes, quistes ou Adempres, que nous disons levées des deniers, quistes ou Emprunts.
At quo vade nescio. Longe diversa notione.
P. Carpentier, 1766.
Ademprivum, in Stat. sabater. Carcasson. ann. 1402. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 562. art. 12 :
In casu vero quod ille seu illi, qui facerent Ademprivum sive invitationem gencium dicti ministerii, pro communione seu sepultura talis infirmi seu mortui, etc.
Ubi Ademprivum, idem est atque invitatio, vocatio, monitum. Vide Azempare.