« Adeps » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 074c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADEPS
ADEPS. Joan. de Janua :
Adeps, pinguedo exponitur, ex ad, et epulam, quia epulis pinguedo solet addi... Adeps proprie est pinguedo interior, et quæ intestinis annexa est.Papias :
Adipata, edulia Adipe condita, cibi pingues.Descriptio Bonorum Monasterii Sanctimonialium Deiparæ Suession. ann. 858 :
Adipis modii 100. ad diversa Monasterii luminaria, et ad condiendos cibos Sanctimonialium vel supervenientium hospitum.Charta Caroli C. pro Monasterio Sangermanensi :
Et pro modiis viginti Adipis,Statuta Cluniacensia Petri Venerab. cap. 15 :etc.
Statutum est ut omni die Adventus Domini, excepta prima Dominica, ab Adipe qui in 12. lectionum festis usu esse solebat, omnes abstineant.Adde cap. 53. Petrus Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 66 :
Non carnes, non Adipem, non vinum ab illo tempore sumpsit.Adeps vero differt a sepo vel sevo : Sevum enim animalium pinguitudo est, plusque terrestris naturæ participans, et, cum refrixit, glaciatur, et fragile est, atque ægre liquefit, liquatum vero celerrime densatur : adeps autem contrario modo se habet, nam liquidior est minusque duratur. Adipem autem seu sevum sua ætate in lucernis adhibitum testatur etiam S. August. lib. 2. de Morib. Manich. :
Quid de Adipe respondebitis, qui prope omnes Italas Lucernas illuminat ?Adeps ursini. .