« »
 
[]« Adfigere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 075b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADFIGERE
ADFIGERE, Vox propria in Legibus, cum sc. Capitulum aliquod iis additur, adfigitur. Leges Luitprandi Regis Longob. tit. 63. Lib. 6. cap. 34 :
De servis fugacibus, quia jam antea
al. unde quidem antea Capitulum istum Adfiximus, etc. Tit. 54 Lib. 6. cap. 23 :
Ideo autem hoc scripsimus, quia et si Adfictum
al. Affixum in Edicto non fuit, etc. Adde tit. 69. § 5. tit. 75. § 1. tit. 91. § 2. tit. 104. § 4. tit. 110. § 1. Tabularium Casauriense :
Quia Dom. Luitprandus Rex in suo Capitulari Affixit, ut quicunque de re sua, etc.
Charta alia ex eodem Tabulario :
Ea iterum Dominus Ludovicus Imp. in sua capitula Affixit, ut ubi ex utraque parte Ecclesiasticum fuisset, rectores earundem Ecclesiarum, si se familiariter pacificare velint, licentiam habeant.
Est Fixum reddere quod de legibus sæpe usurpatur in Theod. Cod. e. g. leg. 18. lib. 6. tit. 4 ; leg. 139. lib. 12. tit. 1.