« Adinvenire » (par L. , 1840–1850), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 078a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADINVENIRE
ADINVENIRE, Invenire, sensu fori Germanici est, disquirendo, cogitandoque in causa, qui
verum, iustum et æquum sit cognoscere, Germ. finden. Hæc minus recte, Invenire sive finden
dicebatur de scabinis, qui judicem ita in jure adjuvabant, ut legem adplicandam
indicarent sive invenirent. In diplom. Bremensi ann. 1366 :
Sententionaliter fuit adinventum, i. e. sententia fuit inventa atque inde pronuntiata. Vide Invenire. . Anglos. Tofindan, Adinvenire ; apud Somner.