« »
 
[]« Adjunctiones » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 079b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADJUNCTIONES
ADJUNCTIONES, Adjuncta, Gall. Appartenances et dépendances. Donatio D. Muniæ Abbatissæ tom. 3. Collect. Concil. Hispan. pag. 91 :
Ut faceremus vobis textum Scripturæ donationis vel firmitatis sicut et facimus, de nostra Ecclesia vocabulo sancti Joannis in villa quæ vocatur Joanzu... cum omnibus Adjunctionibus vel præstationibus suis.
Statuta Monast. S. Claudii auctoritate Nicolai V. Papæ edita pag. 46 :
Poterunt quoque præfati Religiosi... manumittere, affranchisare, liberare, simul etiam per Adjunctiones secundum patriæ consuetudinem injungere et aggregare, et super hoc cum eisdem hominibus componere.
Adjuncta sunt manumissionis et libertatis concessæ, sicut et cujuslibet alterius rei ; quare vox Adjunctiones eodem sensu sumi potest in hocce loco, quo sumta est in superiori. Verum cum intellectus iste planus non sit, addam voce Adjunctiones intelligi posse pactum quoddam vel conventum, quo de cæteris etiam rebus [] a manumissione distinctis dominos inter et vassallos statueretur, cujusque pacti faciendi ut et manumittendi Monachis hic potestas plena conceditur.
P. Carpentier, 1766.
Adjonctions, eadem notione, scilicet pro Appartenances, dépendances, appendices, in Charta composit. inter Carolum comit. Carnot. et capitul. Carnot. ann. 1306 :
Le chapitre aura vint et sis mesons canoniaus en la ville de Chartres ;.... et ou nombre de ces vint et sis mesons, seront contenues les mesons canoniaus, que les chanoines ont à présent hors dou cloistre, avecques toutes les Adjonctions. Adjunctiones
vero ex statutis S. Claudii intellige ordinationes, Gall. Injonctions.