« Adjurare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 079c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADJURARE
ADJURARE, Ad Sacramentum adigere. Flodoardus lib. 3. Hist. Rem. cap. 28 :
Post hæc Adjurent accusatores vel testes eorum in illorum Baptisma, vel aliis diversis adjurationibus, etc.Regula Magistri cap. 61 :
Cum per aliqua divina aut sancta fueris Adjuratus.Bromptonus ann. 1088 :
Concordiam cum fratre fecit... Rex autem Adjuraverat eum, et omnia quæ pater suus habuerat conquirenda.Andreas Suenonis lib. 4. Legum Scaniæ cap. 12 :
Eligendi sunt 12. prudentes bondones, de quibus præsumi possit, ut non velint, etiam in causa propria, pejerare, ut exortam super possessione quæstionem suo dirimant sacramento : illi defensione, cui possessionem Adjuraverint, concedenda.Videtur Legendum Adjuraverint. Vide Abjurare. Nihil mutandum. Defensoris partes, utpote faciliores, sustinendæ erant ei cui duodecim prudentes possessionem sub fide sacramenti adjudicaverant.
P. , 1766.
◊ Glossar. vet. ex Cod. reg.
7646 : Adjuro, cogo.Aliud Gall. Lat. ex Cod. 7684 :
Ajurer, obtestari.
Adjuratus, Juramento obstrictus, Adjuré, in Consuetud. Hannoniensi cap. 77. 80. art.
4. Helmoldus lib. 1. cap. 3 :
Ea conditio a Rege proposita est, ut abjecto dæmonum cultu Christianæ fidei Sacramenta susciperent essentque tributarii et subjugales Domini Dei... et Francis Adjurati, unus cum eis populus efficerentur.Roger. Hovedenus in Ricard. 1 :
De facili credere non possum, quod Rex Franciæ hæc de me vobis mandaverit, cnm ipse dominus meus sit, et socius Adjuratus in illa peregrinatione.