« »
 
[]« Adlobrius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 081c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADLOBRIUS
ADLOBRIUS, Gallus, civis de Gallia. Ita Gloss. MS. Regii Cod. sign. 1013. sed legendum videtur Allobrox. Gloss. Isid. Allobroga, Gallus rufus. Quod haustum est, ut recte advertit Grævius, ex Scholiis Juvenalis, qui satira 7. v. 114. dixerat :
Sed Ruffum atque alios cædit sua quæque juventus,
Ruffum, qui toties Ciceronem Allobroga dixit.
Hic antiquus Interpres :
Rufum ; qui Gallus fuit et valde disertus, Allobroga ; Allobrogem e Gallia.
Rufus, qui Gallus erat, Ciceronem dixit Allobrogem, quasi ejus dictio esset inflata, qualis erat Allobrogum, inquit laudatus Grævius ; qui putat Isidorum scripsisse :
Allobroga, Gallus Rufus Ciceronem dixit.