« »
 
[]« 1 admensurare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 082b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADMENSURARE1
1. ADMENSURARE. Charta Philippi Aug. ann. 1285. pro villa Ferrariensi apud Morinum in Hist. Vastinensi pag. 707 :
Feodus vero qui adeo modicus fuerit, quod ad 12. denarios esse non debeat, Admensurabitur.
Hoc est, sua ei mensura dabitur. Charta ejusd. Regis apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. pag. 969. A :
Quod de singulis hominibus ad potestatem dictæ villæ pertinentibus, tam intra villam, quam extra villam, annuatim in festo B. Andreæ Apostoli habebimus quinque solidos, vel quatuor, vel tres, vel duos, et ad minus duodecim denarios, et hoc Admensurare, ne graventur homines super priorem illius villæ.
Hic, ut patet, Admensurare, idem est quod imponere tantum tributi, quantum cujusque facultates patiuntur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Admensuratæ, Ordinatæ, Gall. Reglées. Præceptum Caroli M. apud Marten. in mox laudata Collect. tom. 1. pag. 34. D :
Antoniacus cum appenditiis earum, sicut Admensuratæ sunt, fratribus deserviant.
Admensuratio, Ad mensuram redactio, inquit Bractonus lib. 4. de Assisa novæ dissaisinæ cap. 35. § 1. quæ locum habet, cum quis plura habet quam expediat. Vide eundem lib. 3. tract. 1. cap. 1. § 1 ; lib. 4. tract. 5. cap. 17. § 2. et Fletam lib. 4. cap. 23. § 2. Admensuratio dotis, apud Rad. de Hengham in Parva cap. 2. Admesurement de douaire, breve, quo mulieris dotalitium ad legitimum modum reducitur. Admesurement de pasture, breve aliud, quo pastiones inter participes, prout cuique competit, dividuntur. Rastallus. Adde Statutum 2. Westmonaster. cap. 7. et 8. ubi de utraque admensuratione.