![[]](img/image.png)
ADPRISERINT, Mendose scriptum videtur pro Adquisierint. Collect. Conc. Hispan. tom. 3.
pag. 128. col. 2 :
præterquam quod enim ita editum legitur in Appendice ad Marcam Hispan.
col. 768. modus est verbi Adprehendre, id est, Acquirere, pro temporis hujus
barbarie sic efformatus ; vel a verbo sequenti.
Et prædictum Monasterium cum prædicta cellula, et appendiciis suis, et Monachos ibidem degentes, vel omnes res ad idem Monasterium pertinentes, vel quæ deinceps ex locis eremis atque incultis ad eorum usus Adpriserint, ad nostrum opus recepimus ; ita videlicet ut sub nostra, immo eorum dominatione consistant.Nequaquam mendose scriptum est ;
![[]](img/image.png)