« Advenamentum feodi » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 096b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADVENAMENTUM
ADVENAMENTUM Feodi, Advenatio, Adventizatio, Adveniens,
Aveneantitium, in Consuetudinibus Turonensi, art. 124. Lodunensi cap. 12. art. 6.
Andegavensi art. 211. Cenoman. art. 226. Advenant de fief. Feodi certa portio est
et sufficiens, ut per illam sibi retentam vassallus de hominio cavere possit domino
principali, atque emtorem securum facere ; portio vero insufficiens, ut debita reddere
possit servitia, dicitur desavenant de fief. Quapropter prohibetur ne ultra tertiam
partem feodi sui vassallus vendere possit aut distrahere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advenamentum. Charta ann. 1209. in Tabulario Fontanellensi, tom. 1. pag. 228 : Ego Symon Faber vendidi et concessi.... viris Religiosis.... unam pechiam terræ habendam et possidendam dictam pechiam terræ, sicut se præportat in longum et latum per Advenamentum Feodi dictis Religiosis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Advenatio, vel Adventizatio, Ibidem pag. 202. in Instrumento anni 1295 :
Vendidi et concessi viris Religiosis... unam pechiam terræ... possidendam libere pacifice et quiete per Adventizationem Feodi.In recentiori Chartulario legitur
per Advenationem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Adveniens, in eodem Tabulario pag. 300 : Ego Gaufridus dictus Coisnon vendidi Abbati, et Conventui S. Wandregesilli unam virgultam terræ meæ.... tenendam, habendam et possiden dam, bene, libere, pacifice et quiete per Adveniens Feodi, etc. datum anno gratiæ 1288.Item pag. 181 :
Dedi et deliqui Guillelmo..... unam acram terræ... salvo jure capitalium dominorum per suum rectum Adveniens Feodi, et salvo etiam omni accidentia contingente per meum decessum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Aveneantitium Feodi, Ibidem, pag. 205.