« »
 
[]« 1 adventagium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 097a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADVENTAGIUM1
1. ADVENTAGIUM, Quidquid præter partem quæ alicui juxta leges obtingere potest, conceditur, Gall. Avantage. Charta Hugonis Delphini ann. 1347. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 434 :
Dominus Hugo Delphini codicillando sibi heredem universalem instituit dominum Hugonem Delphini nepotem suum in omnibus et singulis bonis suis, etc. cum Adventagio quod idem dominus Hugo Delphini præpositus Brivatensis dicto domino Hugoni Delphini nepoti suo de jure et consuetudine facere potest.
Charta Heliæ Abb. Floriac. ann. 1267 :
Presbyter habebit etiam in Adventagium domos presbiterales nunc extantes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Adventagium Guerræ ; Quod ex prædationibus et expilationibus belli tempore fieri solitis obvenit, apud Rymerum tom. 5. pag. 626 :
Concessimus insuper eidem Radulpho omnia Adventagia Guerræ quæ ibidem de bonis mobilibus per ipsum Radulphum et suos adquiri continget.