« »
 
[]« Adventitius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 097b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADVENTITIUS
ADVENTITIUS, Advena, Albanus. Breviloq. Adventitius, Advena, qui aliunde venit. Gloss. Græc. Lat. ἔπηλυς, Advena ; Adventitius, ἐπείσαϰτος, Inductitius, Advena, Adventitius. Capitul. 3. ann. 806. cap. 4. Capit. 2. ad Legem Bajuvar. § 4. et lib. 4. addit. 2. cap. 2. de Adventitiis :
Ut cum Missi nostri ad placitum venerint, habeant scriptum, quasi sint in illorum missatico.
Similia habentur in Edicto Pistensi in Capitul. Caroli C. tit. 31. § 31. Lambertus Ardensis :
Sed dum contra eos rixarentur, et decertarent quandoque Ardenses, Adventitios illos et servilis conditionis opprobria notabiles esse verborum objectione turpium improperaverunt, etc.
Regestum Philippi Aug.
Major et Jurati Calniaci dixerunt, quod Adventitii Castellaniæ Calniacensis sunt domini Calniaci
. Vide Bractonum lib. 4. tract. 1. cap. 28. § 5.
Mancipia Adventitia et fugitiva
, in Leg. Longob. lib. 1. tit. 25. § 66.
Adventitiæ merces
, apud Ammian. lib. 14. Adventitiæ species, quæ ex aliis provinciis importantur, l. un. Cod. Theod. de Saccar. Urb.
Adventitia. Gloss. Lat. Græc. Adventitium, ξένον, ἐπήλυδον.
Adventitia bona
, quæ ex successione, vel aliunde obveniunt : Biens adventifs, in Consuet. Burbonensi art. 174. et Arvernensi cap. 14. art. 1.