« »
 
[]« Adventuraria societas » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 097c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADVENTURARIA2
ADVENTURARIA Societas, Gall. La Compagnie des Avanturiers, Mercatorum Anglorum Societas Hamburgi Antuerpiæque potissimum erecta et adunata, de illa Larreyus in Hist. Anglic. tom. 1. pag. 723. Sic autem appellabantur non modo, quod Antuerpiæ, Hamburgique essent Adventitii et hospires ; sed quod ipsos interdum contingeret in longinquis ignotisque marium plagis navigare, et errare sæpeque vitæ et mercium subire periculum. Rymer. tom. 16. pag. 323 :
Vestræ Majestatis subditos Negotiatores, quos Mercatores Adventurarios vocant, etc.
Et paulo post :
Nobis nihil potius vel optabilius accidere possit, quam, ut nobilissima Anglicana natio, imprimis vero Mercatores Adventurarii collegium suum... apud nos constitueret, et inoffense negotiaretur.
Et pag. seq. col. 6 :
Quippe Adventurariæ Societatis Mercatoribus usui atque utilitati fore existimabunt.