«
2 adventus » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 097c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/ADVENTUS2
2. ADVENTUS, Tempus, quod Natale domini præcedit, constans 4. septimanis, quod a Petro
institutum ait Durandus lib. 6. cap. 2. num. 1. quanquam non idem semper fuit Hebdomadum
et Dominicarum
numerus : nam in Missis Ambrosianis
de Adventu Domini, sunt sex
Dominicæ, et prima subsequitur festum S. Martini, quod testatur etiam Radulfus Tungrensis
propos. 16. Vide Abbonem Monach. apud Baron. ann. 1001. n. 5. et Menardum ad Sacrament.
Gregor. M. pag. 215.
◊ Sed et illud pariter observandum, a Natali Domini, sive
Adventus, primam Dominicam, sive Hebdomadem modo appellari, quæ remotior est, quartam vero
quæ proxima : antiquitus vero inverso numerandi ordine, proximior prima, remotior quarta
dicebatur, uti docemur ex Amalhario lib. 3. de Offic. Eccles. cap. 11. et libro Sacrament.
Gregorii PP. Versus qui habentur in Martyrologio S. Victoris Parisiensis :
Post ternas Nonas, vel quintas ante Kalendas.
Vel sic :
Andreæ festo vicinior ordine quovis
Adventum Domini feria prima colit.
Vide Honorium Augustod. lib. 2. de Imag. mundi, cap. 107. De nomine, sic Rupertus
lib. 3. de divin. Offic. cap. 1 :
Tempus quod Dominicæ Nativitatis memoriam
antecedit, ideo Adventus nuncupatur, quia totus ejus Ecclesiasticus ordo juxta
contemplationem Adventus Domini dispositus est. Advenire autem recte Dominus dicitur,
qui ubique est invisibili præsentia majestatis, dum assumpto quod visibile est nostrum,
usibus carnis visibilem se ostendit, etc.
Cur a Fidelibus institutus sit, docet
Honorius Augustod. lib. 3. cap. 1. Will. Neubrigensis lib. 5. cap. 17 :
Erat autem
hiems, et Dominici Natalis solennis exspectatio, quæ Adventus domini dicitur, erat in
Januis.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ut Quadragesimæ, sic et
Adventus tempore, inhibebantur sacramenta, quod discimus ex Conc. Burdegal. ann. 1255.
cap. 7 :
Decrevit sancta Synodus ut a Septuagesima usque ad octavas Paschæ, ab
Adventu Domini usque ad octavas Epiphaniæ,... nullus super Dei Evangelia jurare
præsumat.
His concinit Petrus de Font. in Cons. cap. 5. art. 6 :
Sairemens cesse dès le commencement de l'Avent, duskes à lendemain de la
Teffaigne.
Auvent pro
Avant, apud Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag.
150 :
En Quaresme et és Auvens croissoit le nombre des poures.