![[]](img/image.png)
ÆCHERIUS, vel Æcherium, Ager, campus, item Seges a Sax. Æcer, quod idem sonat,
teste Somnero in hanc vocem. Charta Stephani Mutonis tenentis sigillum Ducis Bituric. apud
Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 436. ad annum 1362 :
Cum pratis, pascuis, nemoribus, sauzetis, viveriis, Æcheriis, aquis, garenis, etc.Cave ne dicatur etiam pro Æquariis quæ sunt Equarum armenta. Vide Æquarium.
P. , 1766.
◊ Mendum esse videtur pro
Aquariis. Vide Aquarium.