« »
 
[]« 1 ædificare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 114a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AEDIFICARE1
1. ÆDIFICARE, Exemplum præbere : quo sensu vocem Edifier, usurpamus ; vel docere, instruere. S. Hieronymus lib. 3. in Ruffinum cap. 5 :
Duas Epistolas... per hoc fere biennium interpretatus sum, et in Ædificationem Ecclesiæ legendas nostræ linguæ hominibus dedi.
Annianus Pelagianus in Epist. præfixa versioni Homiliarum S. Joan. Chrysostomi :
Adhuc Antiochiæ Presbyter hæc, quibus Ecclesiam illam Ædificabat, scripta composuit.
Gregorius M. lib. 9. Epist. 9 :
Picturas imaginum, quæ ad Ædificationem imperiti populi fuerunt factæ, etc.
Concil. Narbonense sub Recaredo Rege, de Presbytero ignaro :
Mittatur in Monasterium, quia non potest Ædificare populum.
Jacobus de Vitriaco in Hist. Occid. cap. 7 :
Pauci autem addiscebant ut Ædificarentur, vel Ædificarent.
Liber Ædificatorius
apud Ingulfum pag. 870. Adde S. Fulgentium epist. 2. Ordericum lib. 5. pag. 590. etc. Vide Glossarium med. Græci. in Οἰϰοδομή. Et Wahlii clav. philol. novi Testam. vol. 1. pag. 624. In novo Testam. non legitur nisi apud S. Paulum.