« »
 
[]« Ægyptiaci » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 115b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AEGYPTIACI
ÆGYPTIACI, Gall. egyptiens, Bohemiens, Vagi homines, harioli ac fatidici, qui hac et illac errantes ex manus inspectione futura præsagire se fingunt ut de marsupiis incautorum nummos corrogent. De horum origine aliquid attingit Pasquerius Disquisitionum lib. 4. cap. 19. cum ait, decima septima Aprilis anni 1427. Parisios venisse 12. Penanciarios, seu pœnitentes, Ducem unum, Comitem unum cum decem equitibus, et 120. tum virorum, cum mulierum et infantium comitatu. Hi se Christianos narrabant ex inferiori Ægypto a Saracenis pulsos ad Papam venisse confitendi causa, a quo in delictorum pœnam jussi essent errare annis 7, neque unquam per id tempus in cubili quiescere. Hæc quamvis inepte satis et ridicule, excepti sunt tamen, atque ad eos confluebant multi, quousque Episcopus illos larem mutare coegerit ob furta, divinationes, et alia plurima id genus. Hæc omnia descripsit Pasquerius ex Ephemeridibus Parisiensibus temporum Caroli VI. et VII. quæ nuper integræ prodierunt ; antea a Dion. Godefredo tantum partim editæ ad calcem Historiæ Caroli VI. ubi pro Aprilis legitur Augusti. Anno 1560 Comitiorum totius Regni apud Aureliam Decreto e Gallia ejecti sunt Ægyptiaci, atque in Hispania non multo post Conciliorum Provincialium auctoritate repressi. Tarraconense anni 1591. tom. 4. Collectionis Conc. Hispan. pag. 544 :
Curandum etiam est ut publici Magistratus eos coerceant qui se Ægyptiacos vel Bohemianos vocant, quos vix constat esse Christianos, nisi ex eorum relatione ; cum tamen sint mendaces, fures et deceptores et aliis sceleribus multi eorum assueti.
P. Carpentier, 1766.
Cæterum illi errones Italis Zingari, Hispanis Gitani, Gallis Ægyptii et Bohemi appellantur, ut observat Fritschius, quem consule Tract. de Mendicantibus validis cap. 12. Ægyptii, Bohemi et Sarraceni promiscue nuncupantur ejusmodi nebulones a nostris. Lit. remiss. ann. 1453. in Reg. 184. Chartoph. reg. ch. 376 :
Plusieurs Egyptiens, vulgaument nommez Sarrazins.... arriverent à l'entrée de la ville de Cheppe en entention de y estre logiez ; entre lesquelz en y avoient aucuns qui portoient javelines, dars et autres habillemens de guerre.... en tout jusques au nombre de 60 à 80. personnes
. Aliæ ann. 1467. ex Reg. 200. ch. 28 :
Pour ce qu'il y avoit des Sarrazins ou Boesmiens ou pays, etc.
Vide Dies Ægyptiaci in Dies 5.
Horum primos ann. 1418. in Helvetiam venisse narrat Stumpf. fol. 687. Adel.