« Aempra » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 115c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AEMPRA
AEMPRA, Eadem notione, qua Ademprum, explicat Cæsar Nostradamus. Vide in hac voce.
Mihi vero idem prorsus est quod Auxilium. Consule ibi. Charta Guigonis Dalphini
ann. 1253. pro communia Upasiensi :
Item de voluntate et consensu prædictorum hominum dicti castri, retinuimus nobis cavalcatas, banna pro commissis, et justitias omni tempore, et Aempras seu complainctas in his casibus, scilicet pro nostra militia, et pro dotanda filia vel filiabus nostris, et pro filio nostro vel filiis nostris, seu successorum nostrorum militibus faciendis, et pro accessu ad imperatorem cum armis, vel pro fidelitate facienda, et pro peregrinationibus faciendis ultra mare vel citra longe, et pro emptionibus castri vel castrorum, vel aliis magnis adquisitionibus faciendis ; pro quibus omnibus licet nobis et successoribus nostris complainctas facere et Aempras, sicut in aliis locis et hominibus terræ nostræ habentibus libertatem.