« »
 
[]« Ænea » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 115c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AENEA
ÆNEA. Gregorius M. lib. 9. Epist. 40 :
Pervenit ad me, quia in ea Ecclesia, quæ Aenea dicitur, sæpe in Hierosolymorum urbe, vestræ Ecclesiæ jurgia nascuntur.
Ubi Altaserra ædem hanc sic appellatam opinatur, quod foribus æneis distingueretur. Ego vero legendum puto, è Nea, vel ἡ νέα, i. nova Ecclesia. Vide Luithprandum lib. 1. cap. 2. lib. 3. cap. 8. et nostram Constantinopolim Christianam, ubi de æde S. Michaelis. []