« »
 
[]« Æstiva » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 120a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AESTIVA
ÆSTIVA, Estiva, Æstivare. Æstiva, apud Servium ad 4. Georgic.
sunt loca umbrosa, in quibus per æstatem pecora vitant solis calorem
. Et Lactantius ad istud Statii ex lib. 1. Thebaïd. vers. 363 :
... Umbrosi patuere Æstiva Lycæi.
Æstiva dicuntur pecorum stabula, itempore æstatis umbrosa.
Charta Sanctii Regis Aragon. æræ 1063. apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 2. cap. 27 :
Hæc est carta, quam facio de illa Æstiva, quæ dicitur Leserim, etc.
Mox :
Rogaverunt me illi infantes, qui erant in illa schola, ut darem eis unam Æstivam : et dedi illis illam Æstivam, quæ dicitur Leserim, quæ [] est in termino de Aruxe, de illo rivo de Gabardito, etc.
Tabularium S. Petri Generensis apud Marcam in Hist. Beneh. lib. 9. cap. 3 :
Garsias Arnaldi Comes Bigorrensis dedit B. Petro totam tertiam partem mercati Lurdensis.... et dedit duas Estivas, scilicet Garenderam et Marentam.
Tabularium S. Savini Levitanensis apud eundem cap. 9 :
Prædictam Vallem Abbas et Monachi S. Savini liberam et quietam possideant,... neque nos, neque successores nostri ibi potestatem atque padoentiam habeant, neque bestias suas, qualescunque sint, nisi per consilium et voluntatem Abbatis S. Savini, ad Estivas illius vallis introducant.
Et infra :
Insuper ad luminaria S. Savini butirum, quod per totas illas Estivas censualiter accipiebamus, præfato Monasterio concedendo dimittimus.
Æstivare dicuntur pecora, quæ in Æstivis seu pascuis æstate pascunt. Varro lib. 1. de Re rustica cap. 1 :
Itaque greges ovium longe abiguntur ex Apulia in Samnium Æstivatum, etc.
Charta ann. 1127. apud eundem Marcam lib. 5. cap. 29 :
Ut armenta eorum in Alpibus libere possint Æstivare.
Charta Guigonis Andreæ ann. 1222. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 505 :
Confirmo prædictæ domui alpem illam quæ dicitur Chalmencus ad Æstivandas oves suas.
Estiver le bestailes ès montagnes, in Consuetudinib. Arvernensi sub finem, et Marchensi art. 361. Contra, Hiverner le bétail de foin et de pailles, pecora domi pascere fœno ac palea. Apud Occitanos Estibadou et Estivandié, appellantur coloni partiarii et medietarii, ab æstivis, in quas pecora sua abigunt.