« »
 
[]« Affatilis lacus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 124a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AFFATILIS
AFFATILIS Lacus, corrupte pro Asphaltis vel Asphaltites, apud Jacobum de Vitriaco Historiæ Orientalis lib 3. inter Anecdota Marteniana tom. 3. pag. 279 :
Lacus Affatilis est in terra Jerosolymitana[] in confinio Arabiæ et Palæstinæ, ubi fuerunt olim quinque civitates, quæ propter peccata suorum civium demersæ sunt. Asphaltis
autem seu Asphaltites dicitur, quod nihil præter bitumen gignat ; ab ἄσφαλτος, bitumen. Mare mortuum etiam appellatur.